monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 175, 1
Thus calidum est plus quam frigidum, et odor eius absque igne ascendit ; quia oculos clarificat et cerebrum purgat. Accipe ergo thus et pulveriza, et huic modicum farinae similae adde, et etiam albuginem ovi , et sic tortellos fac, et eos ad solem aut per calidam laterem sicca, et postea eos naribus tuis saepe appone, et odor eorum te confortat, et oculos tuos clarificat, ac cerebrum tuum implet.